- LUSTRATIO
- LUSTRATIOGraece Καθαρισμός, inter Initiorum cerimonias maxime necessarias habebatur olim, quam Orpheus ab Aegyptiis acceptam Graecis tradidisse legitur, apud Diod. Sic. l. 4. regnante Athenis Pandione, Cecropis filio, in Epochis Marmor. postquam Sacra Eleusinia non ita pridem introducta eslent. Erat autem Lustration duplex, vel Expiation caedis, vel Praeparatio ad Sacra. Sic post caedes καθαρθῶναι, lustrati, leguntur, Apollo, apud Paus. l. 10. Hercules, apud Diod. Sic. l. 4. Theseus, apud Plutarch. in Eo. Bellerophon, apud Apollod. l. 2. Alii. Ad alterum Lustrationis gentes requirebantur, Lavacrum, Ieiunium et Castimonia, de quibus omnibus, vide Marsham. Can. Chron. Sec. XI. et hîc passim. Sed et Lustratio apud Rom. frequens. Hinc Ambarvale sacrificium, cum abiis, qui pro frugibus faciebant, circum arva, hostia divinae rei causâ circumducebatur. De quo Vitg. in Bucol. Ecl. 5. v. 74.Haec tibi semper erunt, et cum selennia votaReddemus Nymphis, et cum lustrabimus agros.Ubi lustrare, pro circuire exponitur. Macrob. Sat. l. 3. c. 5. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 17. Fiebat autem id non a rusticis modo, sed et a Rom. fines agri Rom. lustrantibus, qui inter quintum et sextum lapidem erant, ut auctor est Strabo l. 5. v. 230. Sed et Patresfamilias, unusquisque in agro suo, fines fundi Suovetaurilibus lustrabat, qua de resic Cato l. de Re Rust. c. 141. Agrum lustrare sic oportet: Imperans Suovetaurilia circumagi cum divis volentibus, quodque bene eveniat, mando tibi Maril, ut illa Suo vetaurilia, fundum, agrum, terramque meam, quota ex parte, sive circumagi, sive circumferenda censeas, uti cures lustrare, Ianum Iovemque vino praefamino, sic dicit, Mars Poter te precor, quaesoque uti sies volens, propitius mihi, domo, familiaeque nostrae, quo ius rel erga agrum, terram fundumque meum Suovetaurilia circumag: iussi, uti tu morbos visos, invisosque, videvertatem, vastitudihemque, calamitates, intemperiasque prohibessis, defundas, averruncesque, utique tu fruges, frumenta, vineta, virgultaque grandine, beneqe evenire sinas. Pastores pecuaque salva servassis, duis que bonam salutem, valetudinem,que mihi, domo familiaeque nostrae. Harumque rerum ergo fundi, terrae agrique mei lustrandi, lustrique faciendi ergo, sicut dixi, mocte hisce Suovetaurilibus lactentibus immolandis esto. Item cultro facito struem et ferrum uti adsiet: Inde obmoveto. Ubi porcum immolabis, agnum vitulumque sicoportet. Eiusque rei ergo macte bisce Suovetaurilibus immolandis esto, nominare vetat Martem, neque agnum vitulumque, Si minus in omnes litabit sic verba conccipit: Mars pater si quid tibi in illisce Suovetaurilibus piaculo. Si uno duobusve dubitaveris, sic verba concipit: Mars Pater, quod tibi illuc porco neque satisfactum est, te hoc porco piaculo. Erant et Amburbia sacra, quae fiebant, cum urbs et pomerium lusirabatur, utapud Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 502. et seqq.Mox iubet et totam pavidis a civibus UrbemAmbiri, et festo purgantes maenia lustraLonga per extremos pomoeria cingere fines,Pontifices sacri quibus est permissa potestas.Inde Amburbiales hostiae, quae circum terminos urbis ducebantur, Pest. Meminit sacri huius Vopisc. in Aurel. Vide Turneb. Advers. l. 18. c. 17. Ioseph. tamen Scalig. Amburbia ab Ambarvalibus non distinguit, Castigat. in Festum, ad vocem Amtermini. Imo et Lustratio quinquennalis a Censoribus, quinto quoque Anno, perfecto censu, peragi solita legitur. Auctore institut Servio Tullio Rege de quo sic Dion. Hin Fanum prodiit, nec aedes puerperarum Romanorum ullus ingreflus est, vel egressus se purgavit, tamquam ex funestorum contactu. Idem Aethiopes et Hebraei, hoc discrimine, ut pariens feminam 80. masculum 40. dies explerent. Lustrationis, post coniugale commercium, meminit Suet. Aug. c. 27. et 97. et Ner. Claud c. 6. De Lustratione funestae domûs, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 39. Franc. Roslaeum Archaeol. Attic. l. 5. c. 34. etc. Obibantur autem in orbem lustrandi, ne quâ viz. pars non participaret egregia illa expiamenta. Stat. Theb. l. 4. v. 416.—— circumque bidentumVisceribus laceris et odori sulfuris aura,Graminibusque novis, et longo murmure purgat.Idque dabatur operae, Plin. l. 28. c. 3. ut nomina victimas ducentium in publicis lustris prospera essent, vide quoque Plutarch. Quaest. Rom. 30. et 31. Aliquando et per medium victimarum dissectarum transibant lustrandi homines, qua de re aliquid diximus supra, in voce Canis: plura vero hanc in rem vide apud Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. passim, inprimis Theb. l. 4. v. 415. et seqq. Comm. item Superstit. et et hîc non uno loco. De Lustrationibus vero Hebr. a quibus is mos ad Gentes defluxit, apud Thom. Godvvyn. de Ritib. Hebr. Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. parte prior. l. 4. c. 22. ubi de Munditie et Immunditie, Purificationibusque Legalibus, itidemque hîc passim, praecipue ub de Aspergendi ritu et Lotionibus, in quibus communis purificationum ratio et quasi caput consistebat. Hinc Lustralis aqua supra ub de Aspergendi ritu Lustralis fax, apud Claud. de VI. Cons. Honor. Carm. 28. v. 26. et 324. quâ incensâ Gentiles lustrabant quidpiam; vide infra Picea; et Lustralia, cetera, quae talibus titibus adhibebantur: ad extremum etiam vilis aliquis homo, cuius devoto capite expiabantur civitatum nonnullarum piacula, quem Gallicum morem vocat Lutat. ad Stat. Theb. l. 10. v. 787. Sed et prodigia ac imminentia infortunia humanis hostis lustrata et aversa, Claud. quoque indicat, l. 1. in Entrop. Carm. 18. v. 21.Consule lustrandi fasces, ipsoque litandumProdigio: —Lustrales animas sic devovendas et devotas, Lucan. vocat Civ. Bell. l. 6. v. 785.— vide Decios, natumque patremque,Lustrales bellis animas —Vide quoque ubi de Vere sacro. Lustramina vero, instrumenta fordesque lustrationum dicta. Val. Flacc. Argon. l. 3. v. 442.—— ter trislia tangensArma simul, vestesque virum, lustramina pontoPone iacit: etc.Haec enim in aquas, imo et in trivia, proici solita, docet Meurs. ad Lycophr. In quibus omnibus scintillae quaedam veritatis absconditae, de nativa nostra immunditie, de necessitate satisfactionis purgationisque aliunde quaerendae, de salute per sanguinem humanae victimae recuperandae, aliisque, de quibus alibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.